monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.222 > sectio 37 > salCod.Sal.X,16.377 > sectio 9 > uwbM.p.th.q.1a.163 > salCod.Sal.X,16.384 > sectio 71 > bnfNAL1585.48 > sectio 23 > hlw17.263 > bavPal.lat.311.388 > sectio 18 > bnf11947.239 v > bavPal.lat.311.396 > sectio 24 > bnfNAL1585.62 > bnf9389.288 > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 47
Unde valde eum amantes in ipsum credent. Et sic multi decipientur, cum ipsi oculos interioris hominis obnubilant; per quos in me respicere debuerant, volentes in probatione animi sui velut in quadam novitate illa scire quae exterioribus oculis vident, et quae manibus palpant, contemnentes illa invisibilia quae in me manent, et quae vera fide comprehendenda sunt quia mortales oculi me videre non possunt, sed miracula mea in obumbratione illis ostendo quibus voluero; meipsum autem nullus videbit, dum in mortali corpore manet, nisi in umbratione mysteriorum meorum ut servo meo Mosi locutus sum, quemadmodum scriptum est: Non enim videbit me homo et vivere poterit . Hoc tale est: Obtutum mortalitatis suae non ponet in claritatem divinitatis meae, ille qui mortalis est, ita quod in corruptibili cinere mortalem vitam possit habere, dum in transeuntis temporis mutatione est, scilicet quod vitam unam deserit et ad aliam transit; quoniam omnia viventia per me solidata sunt, et quia ego vivo nec ulla mutatio in me est.